Haller's Concordance: EGERINT
- nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos Ex. 18:11
- si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam 3 Ki. 8:35
- et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus inique egimus impie gessimus 3 Ki. 8:47
- si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint paenitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto 2 Par. 6:24
- et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus 2 Par. 6:37
- est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico Eccl. 8:14
- Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua Joel 3:19
- contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Iudaeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint 2 Ma. 12:30
- ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius Apoc. 2:22