Haller's Concordance: EGERIT
- conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum 2 Par. 7:14
- si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei Jer. 18:8
- si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur Ezec. 18:21
- sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam Ezec. 33:14
- adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi Lk. 17:3
- Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu Acts 9:27