Haller's Concordance: ADORETIS
- ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester Lev. 26:1
- cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos Dt. 11:16
- ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos Josu. 23:7
- et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis 4 Ki. 17:35
- sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum Jer. 7:2