Haller's Concordance: EGESTAS
- in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas Job 41:22
- egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur Pr. 3:33
- et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus Pr. 6:11
- substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum Pr. 10:15
- egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur Pr. 13:18
- in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas Pr. 14:23
- noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus Pr. 20:13
- et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus Pr. 24:34
- vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei Pr. 28:22