Haller's Concordance: EGIMUS
- et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus inique egimus impie gessimus 3 Ki. 8:47
- et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus 2 Par. 6:37
- et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus 2 Esd. 9:33
- et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te Tob. 3:5
- peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus Jud. 7:19
- peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus Ps. 106:6
- NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es Lam. 3:42
- peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus iustitiis tuis Bar. 2:12
- Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te: et deliquimus in omnibus: Dan. A:6
- Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus: et declinavimus a mandatis tuis, ac iudiciis. Dan. 9:5
- quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus? 4 Esd. 7:119
- quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis. 4 Esd. 8:31
- quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc? 4 Esd. 12:41