Haller's Concordance: EGISTI
- et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio Gen. 31:26
- et venit ad socrum suam quae dixit ei quid egisti filia narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo Ruth 3:16
- dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum 1 Ki. 13:13
- et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israhel 3 Ki. 21:22
- misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit 2 Par. 2:3
- oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent 2 Par. 16:9