Haller's Concordance: EGLON
- misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens Josu. 10:3
- congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam Josu. 10:5
- fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon Josu. 10:23
- transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit Josu. 10:34
- ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam Josu. 10:36
- cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quae in ea repperit consumens gladio Josu. 10:37
- rex Eglon unus rex Gazer unus Josu. 12:12
- addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eius Judg. 3:12
- servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annis Judg. 3:14
- et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab Judg. 3:15
- obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis Judg. 3:17