Haller's Concordance: EGREDERETUR
- egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran Gen. 12:4
- cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium Ex. 33:8
- tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos Judg. 9:43
- factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro 3 Ki. 11:29
- iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me 4 Ki. 5:11
- et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii factus est sermo Domini ad eum dicens 4 Ki. 20:4
- et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Eufraten omnia quae fuerant regis Aegypti 4 Ki. 24:7
- voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab 2 Par. 22:7
- testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi Ps. 81:5
- cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro Ps. 114:1
- cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos Ezec. 47:3
- et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara 1 Ma. 3:45
- et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae Mk. 13:1