Haller's Concordance: EGREDI
- cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit Gen. 24:11
- sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat Dt. 15:16
- et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istum Dt. 31:2
- Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israhel et nullus egredi audebat aut ingredi Josu. 6:1
- et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii 2 Ki. 15:14
- heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem 2 Ki. 15:20
- cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere 2 Ki. 20:8
- ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae 3 Ki. 15:17
- anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa 2 Par. 16:1
- cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini 2 Par. 26:20
- et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi Tob. 11:14
- quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus Jer. 38:21
- qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt 1 Ma. 13:49
- et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi 1 Ma. 15:14