Haller's Concordance: EGREDIEBATUR
- et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita Gen. 2:10
- qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram Gen. 8:7
- necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula Gen. 24:15
- Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra Ex. 33:7
- egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul 1 Ki. 18:5
- amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi 1 Ki. 18:13
- omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos 1 Ki. 18:16
- venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat 2 Ki. 16:5
- egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriae equos venundabant 3 Ki. 10:29
- Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis praesidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire iussisset ex nomine. Esther 2:14
- Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt. Dan. 7:10
- et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius Zach. 2:3
- et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua Mk. 1:5
- et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate Mk. 11:19