Haller's Concordance: EGREDIUNTUR
- et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas Dt. 28:57
- apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant 1 Ki. 14:11
- egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus Job 21:11
- alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis Job 24:5
- separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas Job 39:4
- qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine Isa. 27:6
- haec dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in cunctis portis Hierusalem Jer. 17:19
- et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquae Ezec. 47:8
- et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti caeli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae Zach. 6:5
- et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis Zach. 6:8