Haller's Concordance: EGRESSAE
- cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex Gen. 46:26
- cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta Num. 20:11
- aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in praesentem diem Judg. 15:19
- porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris 1 Ki. 18:6
- Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. Dan. 13:18
- Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: Dan. 13:19