Haller's Concordance: EGRESSUM
- quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es Dt. 23:23
- et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum 3 Ki. 3:7
- habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego praescivi et furorem tuum contra me 4 Ki. 19:27
- non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo Ps. 89:34
- habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me Isa. 37:28
- et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit Jer. 17:16
- et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus Ezec. 16:14
- De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem. Dan. 8:9