Haller's Concordance: EICE
- eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac Gen. 21:10
- sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam 2 Ki. 13:17
- unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum 3 Ki. 22:34
- eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae Pr. 22:10
- et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur Jer. 15:1
- propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors Ezec. 24:6
- hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui Mt. 7:5
- quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis Mk. 9:47
- et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui Lk. 6:42
- sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae Gal. 4:30
- atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus Apoc. 11:2