Haller's Concordance: EICERE
- congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere Num. 20:10
- veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris Num. 22:6
- e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobis 2 Par. 20:11
- et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus vestris Jer. 17:22
- hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui Mt. 7:5
- tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum Mt. 17:19
- et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere Mk. 3:23
- et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum Mk. 9:28
- et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit Mk. 11:15
- si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia Lk. 11:18
- et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes Lk. 19:45
- cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem Acts 27:39