Haller's Concordance: EICIAM
- non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae Ex. 23:29
- ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro Ex. 23:31
- et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum Ex. 33:2
- observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum Ex. 34:11
- ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum Lev. 18:24
- et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt vobis requiem Jer. 16:13
- et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit Jer. 51:44
- et dixit Dominus sic comedent filii Israhel panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos Ezec. 4:13
- et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia Ezec. 11:9
- et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium Ezec. 21:3
- omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes Osee 9:15
- aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo Mt. 7:4
- et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui Lk. 6:42
- omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras Jn. 6:37