Haller's Concordance: EIECIT
- et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur Dt. 29:28
- et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster Josu. 24:18
- quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam 2 Ki. 13:18
- eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo 3 Ki. 2:27
- in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc 4 Ki. 16:6
- et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem Ps. 78:54
- lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis Sir. 28:19
- comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me Jer. 51:34
- et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt 1 Ma. 10:82
- et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium 1 Ma. 11:66
- et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum 1 Ma. 13:47
- et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus 1 Ma. 13:50
- et comminatus ei statim eiecit illum Mk. 1:43
- et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit Jn. 2:15