Haller's Concordance: EIUSMODI
- quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis Acts 19:25
- audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere Acts 22:22
- cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex Rom. 2:14
- nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere 1 Cor. 5:11
- quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus 1 Cor. 7:15
- ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti 1 Cor. 16:16
- refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt 1 Cor. 16:18
- sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus 2 Cor. 2:6
- ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est 2 Cor. 2:7
- hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto 2 Cor. 10:11
- nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi 2 Cor. 11:13
- scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum 2 Cor. 12:2
- pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis 2 Cor. 12:5
- ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata Eph. 5:27
- excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote Phil. 2:29
- his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent 2 Th. 3:12
- sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus Tit. 3:11