Haller's Concordance: ELECTA
- omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt Num. 18:29
- surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte Josu. 8:3
- una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam Cant. 6:9
- quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata Cant. 6:10
- sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris Sir. 24:20
- congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena Ezec. 24:4