Haller's Concordance: ELECTAM
- et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus 4 Ki. 3:19
- omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum Jud. 15:6
- incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae Sir. 49:8
- et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas Isa. 5:2
- et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me Isa. 49:2
- ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena Jer. 2:21
- et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius et succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignem Jer. 22:7
- idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum Amos 5:11