Haller's Concordance: ELECTOS
- tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus Ex. 14:7
- congregavit autem rursum David omnes electos ex Israhel triginta milia 2 Ki. 6:1
- et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius 1 Par. 16:41
- de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum Jud. 3:8
- furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit Ps. 78:31
- et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos Ps. 105:43
- quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius Wis. 4:15
- SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiae Iuda Lam. 1:15
- et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est Ezec. 23:7
- coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum Osee 11:6
- et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte 1 Ma. 4:1
- solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos 2 Ma. 1:25
- et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi Mt. 24:22
- et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum Mt. 24:31
- et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies Mk. 13:20
- exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos Mk. 13:22
- et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli Mk. 13:27
- quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat Rom. 8:33
- ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti 2 Tim. 2:10
- lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat. 4 Esd. 7:52
- nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es: 4 Esd. 15:53