Haller's Concordance: ELECTUM
- tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo Ps. 89:19
- argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo Pr. 10:20
- et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima Wis. 3:14
- et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo Sir. 14:21
- propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me Isa. 45:4
- quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum Bar. 3:30
- quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno Soph. 3:9
- quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas 1 Ma. 15:3
- salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam Rom. 16:13
- ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum 1 Pet. 2:4
- propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur 1 Pet. 2:6
- vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum 1 Pet. 2:9