Haller's Concordance: ELECTUS
- statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos Num. 11:28
- et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te Num. 24:22
- et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum 1 Ki. 9:2
- cum electo electus eris et cum perverso perverteris 2 Ki. 22:27
- cum electo electus eris et cum perverso pervertes Ps. 18:26
- dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret Ps. 106:23
- dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus Cant. 5:10
- crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri Cant. 5:15
- ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet Isa. 42:1
- ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo Jer. 49:19
- ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo Jer. 50:44
- propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus Hab. 1:16
- et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite Lk. 9:35
- et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus Lk. 23:35