Haller's Concordance: ELEGISTI
- Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio Dt. 26:17
- et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine 3 Ki. 3:8
- si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam civitatis quam elegisti et contra domum quam aedificavi nomini tuo 3 Ki. 8:44
- et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo 3 Ki. 8:48
- si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo 2 Par. 6:34
- et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo 2 Par. 6:38
- tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen eius Abraham 2 Esd. 9:7
- tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum Wis. 9:7
- tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo 1 Ma. 7:37
- et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham. 4 Esd. 3:13
- et dixi: Dominator Domine, ex omni silva terrae et ex omnium arborum eius elegisti vineam unam, 4 Esd. 5:23
- et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam, et ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum, 4 Esd. 5:24
- et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum. 4 Esd. 6:54