Haller's Concordance: ELEVANS
- feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem Ex. 7:20
- ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino Ex. 29:24
- tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus Lev. 8:29
- pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses Lev. 9:21
- et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei Num. 24:2
- David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portae super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum 2 Ki. 18:24
- et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram 2 Esd. 8:6
- sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua Jud. 14:14
- elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius Lk. 16:23
- et cum processisset ille adulescens, elevans faciem in caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli 3 Esd. 4:58