Haller's Concordance: ADPENDIT
- quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae Gen. 23:16
- cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem Ex. 40:21
- et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra Josu. 2:21
- qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili Job 26:7
- qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura Job 28:25
- Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur Ps. 93:1
- dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate Ps. 96:10
- omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus Pr. 21:2
- quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera Isa. 40:12