Haller's Concordance: ELEVATA
- anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis Num. 10:11
- det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis et osculata est eas quae elevata voce flere coeperunt Ruth 1:9
- elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae Ruth 1:14
- principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt Ps. 47:9
- et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriae Domini Ezec. 10:4
- et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar Ezec. 10:15
- propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae aquis multis Ezec. 31:5