Haller's Concordance: ELEVAVIT
- Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus 2 Ki. 23:18
- dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius Ps. 107:25
- et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris Jer. 52:31
- et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Hierusalem in visione Dei iuxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem Ezec. 8:3
- et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi Ezec. 11:1
- et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis Mk. 1:31
- Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit Mk. 9:27