Haller's Concordance: ELIGE
- dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea Ex. 17:9
- testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum Dt. 30:19
- elige duodecim viros singulos per singulas tribus Josu. 4:2
- vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi 2 Ki. 24:12
- vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi 1 Par. 21:10
- cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige quod volueris 1 Par. 21:11
- dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin 1 Ma. 5:17
- et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni 1 Ma. 12:45
- quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas. 4 Esd. 7:129