Haller's Concordance: ELIGITE
- eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserint Josu. 18:4
- sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino Josu. 24:15
- stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen 1 Ki. 17:8
- dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum et facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum vestrorum ignemque non subponatis 3 Ki. 18:25
- eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri 4 Ki. 10:3
- accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite Pr. 8:10
- transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos Isa. 62:10