Haller's Concordance: ELISABETH
- fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth Lk. 1:5
- et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis Lk. 1:7
- ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem Lk. 1:13
- post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens Lk. 1:24
- et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis Lk. 1:36
- et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth Lk. 1:40
- et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth Lk. 1:41
- Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium Lk. 1:57