Haller's Concordance: ENACIM
- quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi Dt. 1:28
- Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe Dt. 2:10
- quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim Dt. 2:11
- populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis Dt. 2:21
- populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere Dt. 9:2
- in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israhel urbesque eorum delevit Josu. 11:21
- non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israhel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt Josu. 11:22
- da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi Josu. 14:12
- nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis Josu. 14:15