Haller's Concordance: ENOCH
- cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch Gen. 4:17
- porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech Gen. 4:18
- vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch Gen. 5:18
- et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias Gen. 5:19
- porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam Gen. 5:21
- et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias Gen. 5:22
- et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni Gen. 5:23
- at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae Gen. 25:4
- filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi Gen. 46:9
- isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi Ex. 6:14
- Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum Num. 26:5
- Enoch Matusale Lamech 1 Par. 1:3
- filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae 1 Par. 1:33
- filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi 1 Par. 5:3
- Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam Sir. 44:16
- nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra Sir. 49:16
- qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan Lk. 3:37
- fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo Heb. 11:5
- et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan. 4 Esd. 6:49
- et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille. 4 Esd. 6:51