Haller's Concordance: EPHESI
- hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu Acts 19:17
- et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt Acts 19:26
- si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur 1 Cor. 15:32
- permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten 1 Cor. 16:8
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu Eph. 1:1
- sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent 1 Tim. 1:3
- det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti 2 Tim. 1:18
- angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum Apoc. 2:1