nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae Gen. 41:52
natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et EphraimGen. 46:20
his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit Gen. 48:1
duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi Gen. 48:5
et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum Gen. 48:13
qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus Gen. 48:14
videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse Gen. 48:17
benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen Gen. 48:20
et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph Gen. 50:23
filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur Num. 1:10
de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:32
ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud Num. 2:18
omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur Num. 2:24
die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud Num. 7:48
moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud Num. 10:22
filii Ioseph per cognationes suas Manasse et EphraimNum. 26:28
filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum Num. 26:35
hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum Num. 26:37
de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan Num. 34:24
quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse Dt. 33:17
et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum Dt. 34:2
sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua Josu. 14:4
possederuntque filii Ioseph Manasse et EphraimJosu. 16:4
et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem Josu. 16:5
de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas Josu. 16:8
urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum Josu. 16:9
et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius Josu. 16:10
etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae quae est iuxta terminos Manasse filiorum EphraimJosu. 17:8
descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare Josu. 17:9
ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente Josu. 17:10
ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis EphraimJosu. 17:15
dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnae fortitudinis non habebis sortem unam Josu. 17:17
iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea Josu. 19:50
decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda Josu. 20:7
et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem Josu. 21:5
de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer Josu. 21:21
sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas Josu. 24:30
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii eius quae data est ei in monte EphraimJosu. 24:33
Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo Judg. 1:29
et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas Judg. 2:9
et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente Judg. 3:27
et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel in omne iudicium Judg. 4:5
ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum Judg. 5:14
misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera Judg. 7:24
dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes Judg. 8:1
quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer Judg. 8:2
post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis EphraimJudg. 10:1
in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis Judg. 10:9
ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam Judg. 12:1
vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse Judg. 12:4
occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es quo dicente non sum Judg. 12:5
interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia Judg. 12:6
mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in monte Amalech Judg. 12:15
fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas Judg. 17:1
egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha Judg. 17:8
miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi Judg. 18:2
inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha Judg. 18:13
fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda Judg. 19:1
et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Iemini Judg. 19:16
qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere Judg. 19:18
fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus 1 Ki. 1:1
perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim1 Ki. 9:3
omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio 1 Ki. 14:22
regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel universum 2 Ki. 2:9
factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis 2 Ki. 13:23
itaque egressus est populus in campum contra Israhel et factum est proelium in saltu Ephraim2 Ki. 18:6
non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum 2 Ki. 20:21
et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim3 Ki. 4:8
aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel 3 Ki. 12:25
et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices 4 Ki. 5:22
Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis 4 Ki. 14:13
et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim1 Par. 6:66
dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis 1 Par. 6:67
filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad 1 Par. 7:20
luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum 1 Par. 7:22
commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse 1 Par. 9:3
porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis 1 Par. 12:30
septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:10
undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:14
filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae 1 Par. 27:20
stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel 2 Par. 13:4
quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini 2 Par. 15:8
congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo 2 Par. 15:9
constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius 2 Par. 17:2
habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 19:4
venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israhel non est enim Dominus cum Israhel et cunctis filiis Ephraim2 Par. 25:7
separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam 2 Par. 25:10
porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis 2 Par. 25:23
eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque secundum a rege 2 Par. 28:7
steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de proelio 2 Par. 28:12
misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel 2 Par. 30:1
igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos 2 Par. 30:10
magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur 2 Par. 30:18
cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas 2 Par. 31:1
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit 2 Par. 34:6
qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israhel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem 2 Par. 34:9
et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim2 Esd. 8:16
et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae 2 Esd. 12:39
et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti Isa. 7:2
eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes Isa. 7:5
sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus Isa. 7:8
et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis Isa. 7:9
adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum Isa. 7:17
et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes Isa. 9:9
et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam Isa. 9:20
et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra EphraimIsa. 11:13
et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum Isa. 17:3
vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino Isa. 28:1
vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte EphraimJer. 4:15
et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres vestros universum semen EphraimJer. 7:15
quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum Jer. 31:6
in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est Jer. 31:9
audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus Jer. 31:18
si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus Jer. 31:20
et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius Jer. 50:19
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum alterum et scribe super eum Ioseph lignum Ephraim et cunctae domui Israhel sociorumque eius Ezec. 37:16
loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israhel quae iunctae sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius Ezec. 37:19
et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una Ezec. 48:5
et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una Ezec. 48:6
ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel Osee 5:3
et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis Osee 5:5
Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem Osee 5:9
calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem Osee 5:11
et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda Osee 5:12
et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum Osee 5:13
quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat Osee 5:14
quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens Osee 6:4
in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel Osee 6:10
cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris Osee 7:1
Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur Osee 7:8
et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt Osee 7:11
quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus Osee 8:9
quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum Osee 8:11
non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit Osee 9:3
speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes vias eius insania in domo Dei eius Osee 9:8
Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu Osee 9:11
Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos Osee 9:13
percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum Osee 9:16
siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua Osee 10:6
Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob Osee 10:11
et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos Osee 11:3
quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea Osee 11:8
non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem Osee 11:9
circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis Osee 11:12
Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat Osee 12:1
et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi Osee 12:8
ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus Osee 12:14
loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est Osee 13:1
conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius Osee 13:12
Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est Osee 14:8
et hereditabunt hii qui ad austrum montem Esau et qui in campestribus Philisthim et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae et Beniamin possidebit Galaad Abd. 1:19
et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae Zach. 9:10
quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium Zach. 9:13
et erunt quasi fortes Ephraim et laetabitur cor eorum quasi a vino et filii eorum videbunt et laetabuntur et exultabit cor eorum in Domino Zach. 10:7