Haller's Concordance: EPHRATA
- respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum Israhel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem Ruth 4:11
- cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue 1 Par. 2:24
- hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim 1 Par. 2:50
- Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem 1 Par. 4:4
- ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus Ps. 132:6
- et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis Mic. 5:2