Haller's Concordance: EPISTULA
- scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat 2 Ki. 11:15
- et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro 1 Esd. 4:7
- regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri salutem 2 Ma. 11:22
- ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem 2 Ma. 11:27
- scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis 1 Cor. 5:9
- epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus 2 Cor. 3:2
- manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus 2 Cor. 3:3
- quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit 2 Cor. 7:8
- et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis Col. 4:16
- adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus 1 Th. 5:27
- salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo 2 Th. 3:17