Haller's Concordance: EPISTULAM
- factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae 2 Ki. 11:14
- detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua 4 Ki. 5:6
- Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodi 1 Esd. 4:8
- et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum 2 Esd. 2:8
- et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo 2 Esd. 6:5
- et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum 1 Ma. 10:3
- et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens 1 Ma. 10:17
- et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem 1 Ma. 13:35
- sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis epistulam haec continentem 2 Ma. 9:18
- miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem 2 Ma. 11:34
- illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam Acts 15:30
- scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem Acts 23:26
- qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum Acts 23:33
- saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino Rom. 16:22
- ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini 2 Th. 2:2
- itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram 2 Th. 2:15
- quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur 2 Th. 3:14
- hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem 2 Pet. 3:1
- in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem, Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi, 3 Esd. 2:16
- legi epistulam quam misistis mihi. praecepi ergo inquiri et inventum est, quoniam civitas illa est ab aevo regibus resistens, 3 Esd. 2:26