Haller's Concordance: EQUITATUS
- cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon Ex. 14:9
- persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris Ex. 14:23
- cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini Dt. 17:16
- rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israhel 2 Par. 18:30
- itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo 2 Par. 18:31
- cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israhel reliquerunt eum 2 Par. 18:32
- cumque transisset Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius 2 Par. 21:9
- et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium 1 Ma. 4:7
- et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis 1 Ma. 16:7