Haller's Concordance: ABIRE
- et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire patieris Dt. 15:13
- sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore Dt. 22:7
- sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle Judg. 7:8
- fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia quae praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant 2 Par. 23:8
- de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur Job 24:12
- calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem Osee 5:11
- et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam 1 Ma. 9:69
- dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire Jn. 6:67
- et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire Jn. 11:44
- respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire Jn. 18:8