Haller's Concordance: ERAS
- quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum Dt. 25:18
- sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel 2 Ki. 5:2
- heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum 1 Par. 11:2
- et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te Tob. 12:13
- ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam Job 38:4
- non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare Wis. 12:9
- multiplicatam quasi germen agri dedi te et multiplicata es et grandis effecta et ingressa es et pervenisti ad mundum muliebrem ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit et eras nuda et confusionis plena Ezec. 16:7
- et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus Ezec. 16:14
- et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae quando eras nuda et confusione plena conculcata in sanguine tuo Ezec. 16:22
- in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum eius et extranei ingrediebantur portas eius et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis Abd. 1:11
- Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras Mt. 26:69
- et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras Mk. 14:67
- dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti Apoc. 11:17
- et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti Apoc. 16:5
- si enim eras iudex horum, quem incipiebas iustificare aut quem condemnare? 4 Esd. 4:18
- et factum est in nocte secunda, et venit ad me Phalthihel dux populi et dixit mihi: ubi eras et quare vultus tuus tristis? 4 Esd. 5:16