Haller's Concordance: ERO
- ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me Gen. 4:14
- et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi Gen. 28:15
- ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore Gen. 43:9
- Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero Gen. 43:14
- ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore Gen. 44:32
- qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum Ex. 3:12
- perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris Ex. 4:12
- loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis Ex. 4:15
- et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum Ex. 6:7
- quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te Ex. 23:22
- respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit Ex. 33:19
- ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus Lev. 26:12
- et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero Lev. 26:42
- praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum Dt. 31:23
- nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te Josu. 1:5
- nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est Josu. 7:12
- dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum Judg. 6:16
- Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester Judg. 11:9
- cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines Judg. 16:7
- cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis Judg. 16:11
- dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terrae fixeris infirmus ero Judg. 16:13
- dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris 1 Ki. 14:7
- et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac 1 Ki. 14:40
- ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc 1 Ki. 23:17
- et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo 2 Ki. 6:22
- ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum 2 Ki. 7:14
- si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel 2 Ki. 15:34
- responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo 2 Ki. 16:18
- laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 2 Ki. 22:4
- et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea 2 Ki. 22:24
- si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi Israhel 3 Ki. 11:38
- et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita 3 Ki. 22:22
- ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit 1 Par. 17:13
- dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium 1 Par. 19:12
- ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum 1 Par. 22:10
- dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem 1 Par. 28:6
- conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum 2 Par. 7:14
- at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius dixitque Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita 2 Par. 18:21
- si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae Tob. 9:2
- beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem Tob. 13:20
- loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo Ps. 10:6
- laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero Ps. 18:3
- a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo Ps. 19:13
- quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo Ps. 38:18
- invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo Ps. 91:15
- auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter Ps. 119:117
- acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me Wis. 8:11
- et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei Wis. 9:12
- memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius Sir. 42:15
- ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo Isa. 14:14
- cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te Isa. 43:2
- et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui Isa. 47:7
- numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus Isa. 66:9
- circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius Jer. 5:1
- sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis Jer. 7:23
- quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum Jer. 11:4
- sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es Jer. 17:14
- et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo Jer. 24:7
- et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum Jer. 30:22
- in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israhel et ipsi erunt mihi in populum Jer. 31:1
- sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum Jer. 31:33
- et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius Jer. 31:34
- et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum Jer. 32:38
- et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me Jer. 33:8
- si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum Jer. 36:3
- in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero Jer. 50:20
- ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea Lam. 3:20
- propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt Ezec. 11:16
- ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum Ezec. 34:24
- et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum Ezec. 36:28
- neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus Ezec. 37:23
- et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus Ezec. 37:27
- et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus Ezec. 38:23
- expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et quae pro pace offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus Ezec. 43:27
- et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester Osee 1:9
- in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur Osee 11:4
- et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum Osee 13:7
- de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis Osee 13:14
- ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani Osee 14:5
- et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius Zach. 2:5
- et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia Zach. 8:8
- et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum Mal. 3:5
- et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem 1 Ma. 10:54
- dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero Mt. 9:21
- respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me Mt. 17:17
- dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero Mk. 5:28
- qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me Mk. 9:19
- respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum Lk. 9:41
- et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo Jn. 8:55
- si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus 1 Cor. 14:11
- qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus 2 Cor. 6:16
- et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens 2 Cor. 6:18
- nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me 2 Cor. 12:6
- ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis 2 Cor. 12:14
- cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium Heb. 1:5
- et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus Heb. 2:13
- quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum Heb. 8:10
- quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor Heb. 8:12
- qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius Apoc. 21:7