Haller's Concordance: ERRANTES
- pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam Wis. 11:16
- vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino Isa. 28:1
- et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem Isa. 29:24
- mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes 2 Tim. 3:13
- eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem Tit. 3:3
- quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae Heb. 11:38
- eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum 1 Pet. 2:25