Haller's Concordance: ERROREM
- anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii Lev. 5:15
- quia per errorem deliquit in Dominum Lev. 5:19
- risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis Eccl. 2:2
- lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium Eccl. 7:25
- est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis Eccl. 10:5
- non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores Wis. 15:4
- surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi Mt. 24:24
- mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes 2 Tim. 3:13