Haller's Concordance: ERUAT
- quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo Dt. 20:4
- quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te Dt. 23:14
- sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua 1 Ki. 24:15
- longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat Job 5:4
- ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat Ps. 7:2
- ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame Ps. 33:19
- dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat Ps. 71:11
- rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat Isa. 5:29
- quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea Isa. 36:20
- ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde Isa. 42:22
- et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud Isa. 43:13
- quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat Osee 5:14
- haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti Amos 3:12
- et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat Mic. 5:8