Haller's Concordance: ERUDIT
- ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te Dt. 8:5
- qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos Job 35:11
- qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam Ps. 94:10
- qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi Pr. 9:7
- qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit Pr. 13:24
- qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum Sir. 18:13
- vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt Sir. 37:26