Haller's Concordance: ADPREHENDENS
- sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus Dt. 22:25
- si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit Dt. 22:28
- et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens Judg. 16:29
- adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo 2 Ki. 1:11
- sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum 2 Ki. 15:5
- et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis Tob. 7:15
- quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit Tob. 11:15
- quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te Isa. 41:13
- et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius Mk. 7:33
- et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret Mk. 8:23
- et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum Mk. 8:32
- at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se Lk. 9:47
- adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi Acts 23:19
- et alligavit magistratus Ioachim, Zaracele fratrem suum adprehendens reduxit Aegypto. 3 Esd. 1:38