Haller's Concordance: ERUDITUS
- dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus 2 Esd. 7:65
- super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea Ps. 119:99
- eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est Pr. 16:20
- qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus Pr. 17:27
- stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit Sir. 21:26
- vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se Sir. 40:31
- de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum Sir. 42:8
- Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua Sir. 47:15
- audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus Jer. 31:18
- ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem Lk. 1:4
- et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis Acts 7:22
- et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie Acts 22:3