Haller's Concordance: ERUE
- erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis Gen. 32:11
- postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi 1 Ki. 12:10
- et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis 1 Par. 16:35
- Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. Esther 14:19
- revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam Ps. 6:4
- erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam Ps. 22:20
- erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me Ps. 59:1
- erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis Ps. 69:14
- iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me Ps. 71:2
- erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me Ps. 140:1
- extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum Ps. 144:7
- libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii Ps. 144:11
- erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses Pr. 24:11
- Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine: Dan. A:20
- quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam Mt. 5:29
- et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis Mt. 18:9