Haller's Concordance: ERUERE
- re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus Num. 16:14
- si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius Dt. 25:11
- videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere Dt. 32:39
- haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit eruere vos de manu mea 4 Ki. 18:29
- quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea 4 Ki. 18:35
- quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu 2 Par. 32:14
- non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu 2 Par. 32:15
- epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista 2 Par. 32:17
- et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere Job 10:7
- eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis Pr. 6:5
- nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare Sir. 49:9
- haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos Isa. 36:14